Gratis i Apoftegmata





Denique tricesimo et octavo anno Vanlie, tertiae lunae die 18. Matthaeus Ricius iam senex ex aegritudine diem suum obiit.
Ego, alterius regni cliens, pupillus remansi ac satis dignus, cuius omnes misereantur condoleantąue meis laboribus.
Iter enim ad patriam repetendam longissimum est, nautici homines suis navibus vehere cadavera reformidant, ideoque mihi omnino non licet feretrum eius accipere unaque cum illo patriam
repetere. (Co prawda, dalekoby się z nim. wozić).
Perpendens quoque, quod iam annos plures in umbra Maiestatis Tuae moramur, arbitror, quod annumerari possumus inter clientes ac populum, qui regium tuum currum sequitur, ut tua velut Yao
clementia (fuit is rex Sinarum olim, qui ab omnibus sanctus habitus est) non solo Sinarum regno claudatur (Dziwna rzecz, że którego świętego chrześcijańskiego nie przypomnieli, ale
tylko poganina), sed ad extera quoque sese regna protendat.
Cum vivi regio fruamui commeatu, confidimus fore, ut etiam a te mortui terrae gleba tegamur, idque eo magis, quod socius meus, Matthaeus Ricius, ex quo magnum hoc regnum attigit, sedulo
dedit operam didicitque literas vestras seseque iis virtutibus exercuit, quas vestri libri docent.
(Patrzcież, czym go zaleca: temi cnotami, których nie Bibliaś, ale pogańskie księgi uczą).
Idemque magna animi munditie externaque corporis compositione die noctuque sacros odores in ara coeli Do, mini accendebat (To tak generaliter o Panu Bogu mówią, akkomodując się
poganom, którzy także od kilku tysięcy lat coeli Dominum chwalą, ale aby mysteria fidei Christianae pokazować jawnie, to jest, imię Pana Jezusowe wespół sercem i usty wyznawać
przed pogany, na to serca nie mają) eumque rogabat pro Maiestatis Tuae incolumitate, ut hac ratione minimam horum beneficiorum partem adaequaret; eius porro purum fidelemque animum summus
in aula tua et infimus quisque cognoscebat (neque enim audeo, quod non est, comminisci).


<<Poprzednia 1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 | 31 | 32 | 33 | 34 | 35 | 36 | 37 | 38 | 39 | 40 | 41 | 42 | 43 | 44 | 45 | 46 | 47 | 48 | 49 | 50 | 51 | 52 | 53 | 54 | 55 | 56 | 57 | 58 | 59 | 60 | 61 | 62 | 63 | 64 | 65 | 66 | 67 | 68 | 69 | 70 | 71 | 72 | 73 | 74 | 75 | 76 | 77 | 78 | 79 | 80 | 81 | 82 | 83 | 84 | 85 | 86 | 87 | 88 | 89 | 90 | 91 | 92 | 93 | 94 | 95 | 96 Nastepna>>

Ciekawe Strony Internetowe

  1. przgerywanie taśm szpulowych

Menu:

Reklama: